- DIXI
- DIXIusitatissima clausula, in fine orationum, tam Graecarum, quam Latinarum. Ascon. 2. Verr. Moris Vett. fuit, quum satis visum esset fluxisse verborum, hanc sibi necessitatem finiendae orationis imponere, ut dicerent ad ultimum, Dixi. Nempe, Orator, si post se neminem speraret dicturum, oratione finitâ hanc vocem subi ciebat, quâ tota causa velut obsignabatur. Unde Sophocl. Electrâ, Εἴρηκα μεν` νῦν ταῦτα: Dixi nunc quidem ista. Et Lycophr. Cassandry, τόσ᾿ ἠγόρευσε, Tantum loquuta est. Neque aliter Terent. Phormione, Dixi, Phormio. Quo vocabulo vulgo etiam terminant Pannegyricas, alia sque Declamationes, sed praeter consuetudinem Vett. qui eam tantum adhibuisse videntur in causis Forensibus. Quin nec in omnibus orationibus huius gener is id fiebat; sed in postrema duntaxat, cum neminem praeterea, dicturum crederent, ac Iudicibus tantummode danda esset sententia, uti docet Pollet. de Hist. Fori Rom. l. 1. c. 12. Estque hand rem confirmare Luciani Dialogo, in quo de praestantia rerum gestarum Hannibal, Alexander et Scipio,apud Minoem contendunt. Neque enim Hannibal, qui primus causam dicit, claudit hac voce orationem; sed Alexander qui secundus est, ac neminem alium post se dicturum putabat. Idem quoque comprobant orationes adversariae in Pis-accusato etc. Non tamen Orator solum eam vocem adhibebat, verum et habitâ ab utraque parte oratione, per Praetorem pronuntiari solebat, Dixêrunt: quâ voce auditâ, in consilium mittebantur Iudices, h. e. ad sententiam ferendam dimittebantur. Gerh. Ioh. Voll. Instit. Orat. l. 2. c. 6. §. ult. Uti vero Oratores suam habebant clausulam: Sic Histriones, Comici inprimis, discedentes voce plaudite fabulam claudebant; Πόδα κηρύκων vocat Lucian. in Demonacte. Rhapsodorum clausula erat, Σύν δὲ θεοὶ μάκαρες: Citharaedorum, ἀλλ᾿ ἅναξ μάλα χαῖρε; Tragoedorum eadem cum Rhapfodorum nonnumquam fuit est apud Casaub. ad Suet. Aug.c. 99.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.